- PANDA
- I.PANDADea a Romanis in summa veneratione habita, sie dicta, quod pandat, i. e. aperiat viam. Fanda item dicta Dea Pacis, a pandendis seu aperiendis Urbis portis, ut cnset Turnebus. Aliam tamen sententiam adfert Arnob. l. 4. advers. Gentes, qui et Panticam appellaram scribit: Quod T. Tatio, ut Capitolinum capiat collem, viam pandere atque aperire, permissum est, Dea Panda est appellata, vel Pantica. In Glossis Philoxeni est: Panda, Εἰρήνης θεός. Apud Varronem l. 1. de vita pop. Romani, Aelius hanc Deam eandem putat cum Cerete, dictamque a pane dando. Varronis verba nobis servavit Nonius, in verbo Pandere, ubi refert: Hanc Deam Aelius putat esse Cererem; sed quod ei, qui in Asylum confugisset, panis daretur, esse nomen fictum a pane dando Pandere, quod est aperire. Verum pando non est a panem do, et more suô ludit Varro, cum Aelii sententiam in medium adferat, eamque probare videatur. Neque Panda est Ceres, cum aperte ipse Varro eam a Cerere diversam faciat his versibus apud Gellium l. 13. c. 22.Ted' Anna Perenna, Panda, te Lato, Pales,Nerienes, et Minerva, Fortuna, ac Ceres.II.PANDAMerciorum Rex, a quo victus praeliô, caesusque Oswaldus. Northumbriae Rex: cuius frater Oswinus tandem Pandam, publicis supplicationibus indictis, superavit: eiusque regnum suo adiecit. A. C. 642. 655. 658. Beda Hist. Ang. Polyd. l. 14.III.PANDAfluv. Siracis. Tacit. l. 12. Annal. c. 16.IV.PANDAoppid non procul. ab Alexandria, quod est Sogdianorum. Plin. l. 6. a. 16. Vide Drepsa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.